- OS
- I.OSVide infra OSSA.II.OSin notis antiquis, Omnes: Os. C. Omnesconciliant, denotat. Franc. Gouldmannus.III.OSnobile corporis humani membrum, cum iumentis vice manus datum sit ad colligenda pabula, Plin. l. 11. c. 37. homini ad cibum quidem etiam capiendum, sed insuper ad sublimiora longe in servit. Unde es probum, cum quadam scil. maiestatis specie morum integritatem ac probitatem indicante, in Pompeio praecipue commendat idem l. 7. c. 12. Vide quoque infra voce Pallidi: it. Verecundia. Hominisque liberi apud Romanos os ver, berare lege vetitum. Quod cum L. Neratius pro oblectamento haberet, servum comitem traxisse crumenam plenam assium portitantem, et, si quem depalmâsset, numerari statim secundum XII. Tabulas viginti quinque asses eidem iussisse, legitur apud A. Gellium, dignus utique graviore poenâ. Illi manum admovisse adotaturos olim, unde hodieque in salutando is ritus retentus, diximus sopra. Modestiae tamen eausâ illud abscondebant Thebanae mulieres, προσωπίδια gestantes, quibus facies tota, oculis exceptis, tegeretur, teste Dicaearchô Vitâ Graeciae, ubi Boeotiam describit. Similiter in magnis mysteriis os signabant Epoptae, quibus silentii necessitas hôc symbolô indicta, uti ex Tertulliano discimus, et Graece μύειν, unde mysterium, hoc idem significut. Eôdem modô obligatum obsignatumque os Angerenae simulacrum habuisse, legimus apud Plin. l. 3. c. 5. et Macrob. l. 1. c. 10. quam in rem egregia habes apud Salmas. ad Solin. p. 8. eundem ad Spartian, in Hadriano, c. 13. ubi de Eleusiniis Sacris, et Cl. Suicerum Thes. Eccles. voce Μυέω, item Μυςτήριον, ut non hîc quaedam non unô locô. Sed et in luctu comprimebatur, qui ritus deseribitur Statio Theb. l. 6. v. 194. ubi de Archemori funere:At genitor; sceptrique decus, cultusque TonantisInsicit ipse rogis, tergoque et pectore fusamCaesariem ferrô minuit, sectisque iacentisObmubit tenuia ora comis ac talia fletuVerba pio miscens ———Imô nec os solum, sed totum corpus cadaveris, tegebant capillis defectis. Pedo Albinovanus ad Lrviam,Non animam apposito fugtentern excepit hiatu,Nec traxit caesas per tua membra comas.Vide de caesis et funeri impositis capillis ubertim, qui Luctus et Sepulchralia descripserunt, magnô numerô laudatos Barthîo ad d. l. Sed et Oraprernebant suorum defunctorum Veteres; Idem Stat. Theb. l. 3. v. 154.——— quae vulnera tractem,Quae prius ora premam?H. e. osculabantur: morem enim hunc ante combuslionem receptum, notat Io. Boardelotius ad Heliodoram l. 2. Item claudebant. Ora enim etiam pro oculis, apud eundem Statium Theb. l. 1. v. 504.Dii quos effossô non irritus ore rogavitOdeipodes etc.Oculos autem morientium, a proximis, claudi solitos, diximus supra. Etiam Os claudendi et apertendi novis Cardinalibus, in Communione Romana ritus, deseribitur in Ceremoniali Romano l. 1. sect. 8. p. 78. 79. etc. Nec omittendus barbarus incolarum Insul. Calemandi mos, cum quorum Rege Calamaro Hispani, dum Moluccarum legunt Insulas, ductu Ferdinandi Magellani, societatem pro more gentis, sanguinem de brachio sinistro mirtentes, eoque os et linguam illinentes, iniisse leguntur, apud P. Ciezam Histor. Peruviae Tom. 2. c. 94. Nec in os insepulti glebam iniciendi ritus, de quo supra voce Gleba etc. Vide quoque Oblinere os, it. infra Osculum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.